- SATA
- SATAMagicis artibus alio translata, apud Virgilium Eccl. 8. v. 95.Has herbas atque haec ponto mihi lecta venenaIpse dedit Moeirs: nascuntur plurima Ponto.His ego saepe lupum fieri et se condere silvisMoerim, saepe animas imis excire sepulchris,Atque satas alio vidi traducere messes.Cui veneficio quodammodo simile illud, cuius in L. Baiwar. tit. 12. c. 8. mentio fit, ubi Aranscarti vocatur. Cum videlicet aristas seu spicas illorum, quibus nocere hi malefici volebant, inanes reddebant ac vacuas etc
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.